Talált 228 Eredmények: novum hominem
numquid lex nostra judicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
nunc autem quæritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
et præteriens vidit hominem cæcum a nativitate (Evangelium secundum Ioannem 9, 1)
vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est (Evangelium secundum Ioannem 9, 24)
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem (Evangelium secundum Ioannem 13, 34)
erat autem Cajaphas qui consilium dederat Judæis quia expedit unum hominem mori pro populo (Evangelium secundum Ioannem 18, 14)
exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc (Evangelium secundum Ioannem 18, 29)
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)
hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere (Actus Apostolorum 4, 14)
invenit autem ibi hominem quendam nomine Æneam ab annis octo jacentem in grabatto qui erat paralyticus (Actus Apostolorum 9, 33)
dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro judæo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem (Actus Apostolorum 10, 28)
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare (Actus Apostolorum 22, 25)