Talált 228 Eredmények: novum hominem

  • hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita (Epistula ad Titum 3, 10)

  • vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israël et super domum Juda testamentum novum (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est (Epistula ad Hebraeos 8, 13)

  • carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebræ transeunt et lumen verum jam lucet (Epistula I Ioannis 2, 8)

  • et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum (Epistula II Ioannis 1, 5)

  • qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit (Apocalypsis Ioannis 2, 17)

  • qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novæ Hierusalem quæ descendit de cælo a Deo meo et nomen meum novum (Apocalypsis Ioannis 3, 12)

  • et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula ejus quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione (Apocalypsis Ioannis 5, 9)

  • et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem (Apocalypsis Ioannis 9, 5)

  • et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra (Apocalypsis Ioannis 14, 3)

  • et vidi cælum novum et terram novam primum enim cælum et prima terra abiit et mare jam non est (Apocalypsis Ioannis 21, 1)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina