Fondare 134 Risultati per: Iudicia

  • Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos. (Prophetia Ezechielis 20, 13)

  • quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor eorum gradiebatur. (Prophetia Ezechielis 20, 16)

  • Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini. (Prophetia Ezechielis 20, 18)

  • Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea (Prophetia Ezechielis 20, 19)

  • Et exacerbaverunt me filii; in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in eis in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 21)

  • eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. (Prophetia Ezechielis 20, 24)

  • Ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent; (Prophetia Ezechielis 20, 25)

  • ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. (Prophetia Ezechielis 23, 10)

  • Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 25, 11)

  • et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui, et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea. (Prophetia Ezechielis 28, 22)

  • et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum, et scient quia ego Dominus Deus eorum”. (Prophetia Ezechielis 28, 26)

  • Et disperdam terram Phatures et dabo ignem in Tani et faciam iudicia in No. (Prophetia Ezechielis 30, 14)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina