Fondare 229 Risultati per: Nolite
Iesus vero ait: “Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)
Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 8)
Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 9)
Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 23)
Si ergo dixerint vobis: “Ecce in deserto est”, nolite exire; “Ecce in penetralibus”, nolite credere; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 26)
Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 10)
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “Confidite, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
Iesus autem ait: “Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; (Evangelium secundum Marcum 9, 39)
Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus. (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
Qui dicit illis: “Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 16, 6)