Fondare 229 Risultati per: Nolite
Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; (Evangelium secundum Lucam 6, 37)
Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit”. (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
Et ait ad illum Iesus: “Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est”. (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. (Evangelium secundum Lucam 10, 4)
In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis”. (Evangelium secundum Lucam 10, 20)
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis. (Evangelium secundum Lucam 12, 7)
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
Dixitque ad discipulos suos: “Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. (Evangelium secundum Lucam 12, 29)
Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini. (Evangelium secundum Lucam 17, 23)