Fondare 229 Risultati per: Nolite
Iesus autem convocans illos dixit: “Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
Qui dixit: “Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)
Conversus autem ad illas Iesus dixit: “Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, (Evangelium secundum Lucam 23, 28)
et his, qui columbas vendebant, dixit: “Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius; (Evangelium secundum Ioannem 5, 28)
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
Ille autem dicit eis: “Ego sum, nolite timere!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 20)
Respondit Iesus et dixit eis: “Nolite murmurare in invicem. (Evangelium secundum Ioannem 6, 43)
Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; (Evangelium secundum Ioannem 10, 37)
Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est!”. (Actus Apostolorum 20, 10)