Fondare 174 Risultati per: forte

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius (Prophetia Ezechielis 30, 22)

  • quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et super forte imperabatis cum violentia. (Prophetia Ezechielis 34, 4)

  • Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio. (Prophetia Ezechielis 34, 16)

  • Dixerunt ergo viri illi: “Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte inveniamus adversus eum in lege Dei sui”. (Prophetia Danielis 6, 6)

  • ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti. (Prophetia Osee 2, 5)

  • Quaerite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel. (Prophetia Amos 5, 6)

  • Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph. (Prophetia Amos 5, 15)

  • Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: “Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus”. (Prophetia Ionae 1, 6)

  • et dicit ei: “Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)

  • Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)

  • Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 6)

  • Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 29)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina