Fondare 174 Risultati per: forte

  • Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)

  • Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 9)

  • Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: “Surrexit a mortuis”, et erit novissimus error peior priore”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)

  • Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)

  • dicebant enim: “Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi”. (Evangelium secundum Marcum 14, 2)

  • Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, (Evangelium secundum Lucam 3, 15)

  • et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum””. (Evangelium secundum Lucam 4, 11)

  • Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)

  • Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. (Evangelium secundum Lucam 12, 58)

  • “Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, (Evangelium secundum Lucam 14, 8)

  • Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. (Evangelium secundum Lucam 14, 12)

  • Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; (Evangelium secundum Lucam 21, 34)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina