Fondare 174 Risultati per: forte

  • si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini!”. Consenserunt autem illi (Actus Apostolorum 5, 39)

  • Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; (Actus Apostolorum 8, 22)

  • quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. (Actus Apostolorum 17, 27)

  • Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos”. (Actus Apostolorum 28, 27)

  • si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. (Epistula ad Romanos 11, 21)

  • Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. (Epistula I ad Corinthios 7, 5)

  • Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. (Epistula I ad Corinthios 8, 9)

  • sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 27)

  • Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat. (Epistula I ad Corinthios 14, 5)

  • ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. (Epistula II ad Corinthios 2, 7)

  • Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint; (Epistula II ad Corinthios 12, 20)

  • Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina