Fondare 133 Risultati per: operatur caro

  • Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens: “Vade et lavare septies in Iordane; et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis”. (Liber II Regum 5, 10)

  • Descendit et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. (Liber II Regum 5, 14)

  • Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “Os tuum sumus et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)

  • Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident”. (Liber Nehemiae 5, 5)

  • Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae”. (Liber Iudith 10, 13)

  • Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est? (Liber Iob 6, 12)

  • Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit. (Liber Iob 7, 5)

  • Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget”. (Liber Iob 14, 22)

  • Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur. (Liber Iob 33, 21)

  • Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae. (Liber Iob 33, 25)

  • Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, (Liber Iob 33, 29)

  • Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium. (Liber Iob 34, 12)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina