Fondare 238 Risultati per: regnavit Ieroboam

  • ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabat et in peccato eius, quo peccare fecerat Israel, ut irritaret Dominum, Deum Israel, in vanitatibus suis. (Liber I Regum 16, 26)

  • Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)

  • Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)

  • Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. (Liber I Regum 21, 22)

  • Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. (Liber I Regum 22, 40)

  • triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi. (Liber I Regum 22, 42)

  • Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel; (Liber I Regum 22, 53)

  • Mortuus est ergo iuxta sermonem Domini, quem locutus est Elias. Et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae; non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)

  • Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhaesit nec recessit ab eis. (Liber II Regum 3, 3)

  • Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae. (Liber II Regum 8, 16)

  • Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Regum 8, 17)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina