Fondare 238 Risultati per: regnavit Ieroboam

  • Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanites. (Liber I Regum 14, 21)

  • Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. (Liber I Regum 14, 30)

  • Dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; nomen autem matris eius Naama Ammanites. Et regnavit Abiam filius eius pro eo. (Liber I Regum 14, 31)

  • Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam. (Liber I Regum 15, 1)

  • Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 2)

  • Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam. (Liber I Regum 15, 7)

  • In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae (Liber I Regum 15, 9)

  • et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 10)

  • Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 15, 25)

  • Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo. (Liber I Regum 15, 28)

  • Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis (Liber I Regum 15, 29)

  • propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel. (Liber I Regum 15, 30)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina