Fondare 238 Risultati per: regnavit Ieroboam

  • Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem annis regnavit super Israel. (Liber I Samuelis 13, 1)

  • Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)

  • Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit: (Liber II Samuelis 5, 4)

  • in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. (Liber II Samuelis 5, 5)

  • Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. (Liber II Samuelis 8, 15)

  • Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)

  • Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. (Liber I Regum 11, 26)

  • Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph. (Liber I Regum 11, 28)

  • Factum est igitur in tempore illo, ut Ieroboam egrederetur de Ierusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo; erant autem duo tantum in agro. (Liber I Regum 11, 29)

  • et ait ad Ieroboam: “Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11, 31)

  • Voluit ergo Salomon interficere Ieroboam, qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)

  • dies autem, quos regnavit Salomon in Ierusalem super omnem Israel, quadraginta anni sunt. (Liber I Regum 11, 42)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina