Fondare 129 Risultati per: superbia superbia vindicta iram

  • Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. (Prophetia Michaeae 7, 9)

  • Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)

  • Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum. (Prophetia Sophoniae 2, 10)

  • Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • Et transibunt per mare angustiae, et percutiet in mari fluctus, et exiccabuntur omnia profunda fluminis; et humiliabitur superbia Assyriae, et sceptrum Aegypti recedet. (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis. (Prophetia Zachariae 11, 3)

  • adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia: (Evangelium secundum Marcum 7, 22)

  • Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)

  • Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. (Epistula ad Romanos 3, 5)

  • Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio. (Epistula ad Romanos 4, 15)

  • Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; (Epistula ad Romanos 9, 22)

  • Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo”. (Epistula ad Romanos 10, 19)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina