Fondare 129 Risultati per: superbia superbia vindicta iram

  • Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)

  • Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit. (Liber Ecclesiasticus 31, 38)

  • excita furorem et effunde iram, (Liber Ecclesiasticus 36, 8)

  • Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta. (Liber Ecclesiasticus 47, 31)

  • Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes: (Liber Isaiae 9, 8)

  • Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)

  • Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. (Liber Isaiae 13, 19)

  • Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)

  • et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius. (Liber Isaiae 25, 11)

  • Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti. (Liber Isaiae 37, 29)

  • Secundum opera sic retribuet: iram hostibus suis, retributionem inimicis suis, insulis vicem reddet. (Liber Isaiae 59, 18)

  • Seminaverunt triticum et spinas messuerunt, laboraverunt, et non eis proderit; confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. (Liber Ieremiae 12, 13)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina