Fondare 168 Risultati per: Castra

  • Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. (Liber II Regum 7, 14)

  • Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini. (Liber II Regum 7, 16)

  • Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, (Liber I Paralipomenon 11, 18)

  • Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda. (Liber II Paralipomenon 22, 1)

  • Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. (Liber Iudith 9, 6)

  • Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. (Liber Iudith 9, 7)

  • Et exierunt duæ, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra, et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. (Liber Iudith 13, 12)

  • Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. (Liber Iudith 15, 7)

  • Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 16, 4)

  • Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. (Liber Iudith 16, 13)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina