Fondare 101 Risultati per: Oves

  • Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, (Liber Genesis 32, 7)

  • capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, (Liber Genesis 32, 14)

  • Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)

  • Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant, (Liber Genesis 34, 28)

  • dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, (Liber Genesis 37, 13)

  • Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. (Liber Genesis 38, 13)

  • et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides: (Liber Genesis 45, 10)

  • Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 1)

  • Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)

  • Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3, 1)

  • ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. (Liber Exodus 9, 3)

  • Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. (Liber Exodus 10, 24)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina