Fondare 101 Risultati per: Oves

  • Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace. (Liber I Regum 22, 17)

  • At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas. (Liber II Regum 5, 26)

  • super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David. (Liber I Paralipomenon 27, 31)

  • At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace. (Liber II Paralipomenon 18, 16)

  • Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia. (Liber II Paralipomenon 29, 33)

  • Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. (Liber II Paralipomenon 30, 24)

  • et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: (Liber Iudith 11, 15)

  • Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 16)

  • Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, (Liber Psalmorum 8, 8)

  • Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. (Liber Psalmorum 43, 12)

  • nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis. (Liber Psalmorum 43, 22)

  • Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. (Liber Psalmorum 48, 15)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina