Fondare 101 Risultati per: Oves
et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 33)
Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? (Evangelium secundum Lucam 15, 4)
et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. (Evangelium secundum Ioannem 2, 14)
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. (Evangelium secundum Ioannem 2, 15)
Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. (Evangelium secundum Ioannem 10, 3)
Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 4)
Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves ; (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)