Fondare 107 Risultati per: Viderunt

  • Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex habitabat. (Liber I Regum 13, 25)

  • Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ e contra aquas rubras quasi sanguinem, (Liber II Regum 3, 22)

  • cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariæ. (Liber II Regum 6, 20)

  • Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. (Liber II Regum 13, 21)

  • Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judæ. (Liber II Regum 14, 11)

  • At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis. (Liber II Regum 20, 15)

  • Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini. (Liber II Paralipomenon 26, 20)

  • Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël. (Liber II Paralipomenon 31, 8)

  • Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum. (Liber Iudith 7, 4)

  • aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. (Liber Iob 3, 16)

  • Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum. (Liber Iob 9, 25)

  • Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt: Euge, euge ! viderunt oculi nostri. (Liber Psalmorum 34, 21)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina