Fondare 107 Risultati per: Viderunt

  • Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. (Liber Proverbiorum 25, 8)

  • Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. (Canticum Canticorum 6, 8)

  • Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis. (Liber Sapientiae 19, 11)

  • Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. (Liber Ecclesiasticus 48, 11)

  • Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. (Liber Isaiae 39, 4)

  • Viderunt insulæ, et timuerunt ; extrema terræ obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. (Liber Isaiae 41, 5)

  • Iste asperget gentes multas ; super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt. (Liber Isaiae 52, 15)

  • Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ; in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ; (Liber Isaiae 66, 19)

  • Zain. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. (Lamentationes 1, 7)

  • Heth. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum. (Lamentationes 1, 8)

  • Nun. Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. (Lamentationes 2, 14)

  • Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinæ ignoraverunt, (Liber Baruch 3, 20)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina