Fondare 107 Risultati per: Viderunt
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. (Evangelium secundum Marcum 11, 20)
Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. (Evangelium secundum Marcum 16, 4)
Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 5)
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: (Evangelium secundum Lucam 1, 2)
quia viderunt oculi mei salutare tuum, (Evangelium secundum Lucam 2, 30)
Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. (Evangelium secundum Lucam 8, 34)
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. (Evangelium secundum Lucam 9, 32)
Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. (Evangelium secundum Lucam 23, 55)
Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, (Evangelium secundum Ioannem 19, 33)