Liber Iob, 25

Neo Vulgata Latina

1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:

2 “Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?

4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;

6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis”.







Capitoli: