Liber Iob, 25

Vulgata Clementina

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:

6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?







Capitoli: