Znaleziono 215 Wyniki dla: Abiit

  • Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “In quo loco sunt Samuel et David?”. Dictumque est ei: “Ecce in Naioth sunt in Rama”. (Liber I Samuelis 19, 22)

  • Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. (Liber I Samuelis 19, 23)

  • Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem. (Liber I Samuelis 21, 1)

  • Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc. (Liber I Samuelis 22, 1)

  • Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae. (Liber I Samuelis 23, 5)

  • Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)

  • Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium. (Liber I Samuelis 24, 23)

  • Ait ergo Saul ad David: “Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris”. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. (Liber I Samuelis 26, 25)

  • Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth. (Liber I Samuelis 27, 2)

  • Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi”. (Liber I Samuelis 28, 8)

  • Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)

  • Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin. (Liber II Samuelis 3, 19)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina