Znaleziono 215 Wyniki dla: Abiit

  • Abiit ergo Amasa, ut convocaret Iudam; et moratus est ultra tempus, quod ei constituerat. (Liber II Samuelis 20, 5)

  • Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe, (Liber II Samuelis 21, 12)

  • Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. (Liber I Regum 1, 50)

  • Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud. (Liber I Regum 3, 4)

  • Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et petivit ab eo, praeter ea, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis. (Liber I Regum 10, 13)

  • Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber I Regum 12, 16)

  • Abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter, quo venerat in Bethel. (Liber I Regum 13, 10)

  • Et dixit eis pater eorum: “Per quam viam abiit?”. Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda. (Liber I Regum 13, 12)

  • et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi: “Tune es vir Dei, qui venisti de Iuda?”. Respondit ille: “Ego sum”. (Liber I Regum 13, 14)

  • Fecit, ut dixerat, uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahiae; at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute. (Liber I Regum 14, 4)

  • Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est. (Liber I Regum 14, 17)

  • Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina