Znaleziono 2227 Wyniki dla: Ave
Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)
Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". (Liber Genesis 31, 24)
valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”. (Liber Genesis 31, 29)
immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte. (Liber Genesis 31, 54)
Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", (Liber Genesis 32, 18)
Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)
Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. (Liber Genesis 34, 26)
Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. (Liber Genesis 36, 31)
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere. (Liber Genesis 37, 18)
Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari (Liber Genesis 37, 23)
Dixit ergo Iudas fratribus suis: “Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius? (Liber Genesis 37, 26)
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: “Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione”. Dixitque Iudas: “Producite eam, ut comburatur”. (Liber Genesis 38, 24)