Znaleziono 122 Wyniki dla: Fuerunt

  • Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius nec morati sunt in semitis eius. (Liber Iob 24, 13)

  • indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt. (Liber Iob 36, 9)

  • Et fuerunt ei septem filii et tres filiae; (Liber Iob 42, 13)

  • Fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi cotidie: “Ubi est Deus tuus?”. (Liber Psalmorum 42, 4)

  • Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum. (Liber Psalmorum 106, 7)

  • Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)

  • Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)

  • nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: “Ecce hoc novum est”, iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. (Liber Ecclesiastes 1, 10)

  • Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • Possedi servos et ancillas et habui multam familiam, habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem. (Liber Ecclesiastes 2, 7)

  • et crevi, supergressus sum omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • Non exoraverunt eum antiqui gigantes, qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti. (Liber Ecclesiasticus 16, 8)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina