Znaleziono 125 Wyniki dla: Iordanem

  • Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas et fugerunt. Veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi. (Liber I Samuelis 31, 7)

  • Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim. (Liber II Samuelis 2, 29)

  • Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. (Liber II Samuelis 10, 17)

  • Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. (Liber II Samuelis 17, 22)

  • David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo. (Liber II Samuelis 17, 24)

  • Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem; et Iuda venit in Galgala, ut occurreret regi et traduceret eum Iordanem. (Liber II Samuelis 19, 16)

  • mille viri de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Irruperant autem Iordanem iam ante regem (Liber II Samuelis 19, 18)

  • et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transiturus esset Iordanem, (Liber II Samuelis 19, 19)

  • Berzellai quoque Galaadites descenderat de Rogelim et traduxit regem Iordanem, ut dimitteret eum ad Iordanem. (Liber II Samuelis 19, 32)

  • Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum. (Liber II Samuelis 19, 40)

  • Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: “Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo?”. (Liber II Samuelis 19, 42)

  • Cumque pertransissent Iordanem, inceperunt ab Aroer et ab urbe, quae est in media valle, transeuntes ad Gaditas et ad Iazer. (Liber II Samuelis 24, 5)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina