Znaleziono 20 Wyniki dla: Iudicet

  • Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. (Liber Genesis 16, 5)

  • et dixerunt ad eos: “Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos”. (Liber Exodus 5, 21)

  • et si ea mente fecimus, ut recedamus a Domino et holocausta et oblationes et pacificas victimas super eo imponeremus, Dominus ipse quaerat et iudicet; (Liber Iosue 22, 23)

  • Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon”. (Liber Iudicum 11, 27)

  • dixeruntque ei: “Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes”. (Liber I Samuelis 8, 5)

  • Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “Da nobis regem, ut iudicet nos”. Et oravit Samuel ad Dominum. (Liber I Samuelis 8, 6)

  • Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 13)

  • Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua”. (Liber I Samuelis 24, 16)

  • Egressusque est David obviam eis et ait: “Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet”. (Liber I Paralipomenon 12, 18)

  • “Iudicet Deus inter vos et nos, quoniam fecistis in nobis iniquitatem magnam non loquentes pacifica cum filiis Assyriae. (Liber Iudith 7, 24)

  • Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior; si vociferor, non est qui iudicet. (Liber Iob 19, 7)

  • iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio. (Liber Psalmorum 72, 2)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina