1. Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel.

2. Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee.

3. Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.

4. Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama

5. dixeruntque ei: “Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes”.

6. Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “Da nobis regem, ut iudicet nos”. Et oravit Samuel ad Dominum.

7. Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.

8. Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.

9. Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos”.

10. Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,

11. et ait: “Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius;

12. et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum.

13. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas.

14. Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis.

15. Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.

16. Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo.

17. Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.

18. Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa”.

19. Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “Nequaquam: rex enim erit super nos,

20. et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis”.

21. Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.

22. Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”.





“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina