Znaleziono 19 Wyniki dla: altitudine

  • Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 25, 23)

  • Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)

  • habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent. (Liber Exodus 30, 2)

  • Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem; (Liber Exodus 37, 10)

  • Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua. (Liber Exodus 37, 25)

  • Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine, (Liber Exodus 38, 1)

  • Ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra itinere, quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum; volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram. (Liber Numeri 11, 31)

  • Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)

  • Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile. (Liber Proverbiorum 25, 3)

  • inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos. (Liber Sapientiae 10, 19)

  • de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et a verbo mendacii, a iaculo linguae iniustae. (Liber Ecclesiasticus 51, 7)

  • et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius usque in nubes, et apparuit in altitudine sua, in multitudine palmitum suorum. (Prophetia Ezechielis 19, 11)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina