Znaleziono 41 Wyniki dla: et Hierosolymam
Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. (Evangelium secundum Lucam 19, 28)
Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. (Evangelium secundum Ioannem 11, 18)
Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)
Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)
Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam. (Actus Apostolorum 13, 13)
Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre”. (Actus Apostolorum 19, 21)
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)
Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; (Actus Apostolorum 21, 15)
Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. (Actus Apostolorum 21, 17)