Znaleziono 41 Wyniki dla: et Hierosolymam
Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea; (Actus Apostolorum 25, 1)
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: “Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me?”. (Actus Apostolorum 25, 9)
Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis. (Actus Apostolorum 25, 20)
neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. (Epistula ad Galatas 1, 17)
Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; (Epistula ad Galatas 1, 18)