Znaleziono 154 Wyniki dla: fidem bonis

  • Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum salutem. (Liber II Maccabaeorum 12, 25)

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. (Liber Proverbiorum 11, 10)

  • Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit. (Liber Proverbiorum 11, 15)

  • De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 12, 14)

  • De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem praevaricatorum violentia. (Liber Proverbiorum 13, 2)

  • Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. (Liber Proverbiorum 17, 13)

  • unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: “Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)

  • Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes? (Liber Ecclesiastes 6, 6)

  • In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. (Liber Ecclesiastes 7, 14)

  • quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum. (Liber Sapientiae 1, 2)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina