Znaleziono 154 Wyniki dla: fidem bonis

  • Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; (Liber Ecclesiasticus 22, 28)

  • Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. (Liber Ecclesiasticus 26, 3)

  • Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: (Liber Ecclesiasticus 27, 17)

  • Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem. (Liber Ecclesiasticus 29, 19)

  • Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 32, 17)

  • Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala. (Liber Ecclesiasticus 39, 30)

  • Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, quae servat fidem. (Liber Isaiae 26, 2)

  • Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei. (Liber Ieremiae 5, 1)

  • Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)

  • Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 14)

  • et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis. (Liber Ieremiae 33, 9)

  • Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 1, 17)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina