Znaleziono 236 Wyniki dla: flumine et Pharao et Aegyptum et soror

  • Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)

  • sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius, (Liber Genesis 46, 6)

  • Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)

  • Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. (Liber Genesis 46, 17)

  • Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. (Liber Genesis 46, 26)

  • Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)

  • Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao; (Liber Genesis 47, 11)

  • Dixit ergo Ioseph ad populos: “En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros, (Liber Genesis 47, 23)

  • Dixitque ei pharao: “Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es”. (Liber Genesis 50, 6)

  • Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre. (Liber Genesis 50, 14)

  • Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; (Liber Exodus 1, 8)

  • Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate”. (Liber Exodus 1, 22)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina