Znaleziono 236 Wyniki dla: flumine et Pharao et Aegyptum et soror

  • Et ait Moyses coram Domino: “En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao?”. (Liber Exodus 6, 30)

  • Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)

  • Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7, 5)

  • “Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum”. (Liber Exodus 7, 9)

  • Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter. (Liber Exodus 7, 11)

  • Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 21)

  • Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: “Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino”. (Liber Exodus 8, 4)

  • Dixitque Moyses ad pharaonem: “Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant”. (Liber Exodus 8, 5)

  • Et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt”. (Liber Exodus 8, 7)

  • Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 8, 11)

  • Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: “Ite, sacrificate Deo vestro in terra”. (Liber Exodus 8, 21)

  • Dixitque pharao: “Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me”. (Liber Exodus 8, 24)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina