Znaleziono 57 Wyniki dla: homine

  • Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6, 3)

  • “Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; paenitet enim me fecisse eos”. (Liber Genesis 6, 7)

  • Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)

  • Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: “Vis ire cum homine isto?”. Quae ait: “Vadam”. (Liber Genesis 24, 58)

  • Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit. (Liber Exodus 9, 25)

  • Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. (Liber Exodus 12, 12)

  • “Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea. (Liber Exodus 25, 2)

  • Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, (Liber Leviticus 13, 9)

  • Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”. (Liber Numeri 3, 13)

  • “Tollite summam eorum, quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes familiarum; (Liber Numeri 31, 26)

  • atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene. (Liber Deuteronomii 32, 25)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina