Znaleziono 105 Wyniki dla: ibo

  • Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini. (Liber II Paralipomenon 11, 11)

  • Et surrexerunt viri nominatim designati et confortaverunt captivos omnesque, qui nudi erant, vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calceassent et refecissent cibo ac potu unxissentque, deduxerunt eos sollicite, et quidem omnes vacillantes in iumentis, et adduxerunt Iericho civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsique reversi sunt Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 15)

  • Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. (Liber II Paralipomenon 35, 15)

  • et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus agriculturae nostrae. (Liber Nehemiae 10, 38)

  • Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius (Liber Nehemiae 11, 25)

  • Et dixit illi: “Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater!”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!”. Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: “Vade sanus!”. (Liber Thobis 5, 17)

  • secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur. (Liber Esther 9, 22)

  • Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. (Liber Iob 20, 21)

  • Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum. (Liber Iob 31, 37)

  • Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)

  • Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)

  • Non sedi cum viris vanitatis et cum occulte agentibus non introibo. (Liber Psalmorum 26, 4)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina