Znaleziono 105 Wyniki dla: ibo
Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare. (Actus Apostolorum 27, 38)
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est! (Epistula ad Romanos 14, 15)
Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam; (Epistula I ad Corinthios 4, 14)
Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; (Epistula I ad Corinthios 16, 5)
Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. (Epistula ad Galatas 1, 20)
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; (Epistula ad Philippenses 2, 17)
Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, (Epistula ad Colossenses 2, 16)
Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
Haec tibi scribo sperans venire ad te cito; (Epistula I ad Timotheum 3, 14)