Znaleziono 540 Wyniki dla: illum
Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis. (Liber Exodus 9, 10)
Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; (Liber Exodus 12, 7)
Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! (Liber Exodus 12, 11)
Dixitque Moyses ad Dominum: “Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum"”. (Liber Exodus 19, 23)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)
De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi. (Liber Exodus 22, 29)
et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)
Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream. (Liber Exodus 25, 25)
Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream. (Liber Exodus 37, 12)
et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino. (Liber Leviticus 4, 4)
Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus; (Liber Leviticus 4, 5)
quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet. (Liber Leviticus 14, 7)