Znaleziono 46 Wyniki dla: sacra pecunia

  • Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus; (Liber I Maccabaeorum 3, 29)

  • Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare. (Liber II Maccabaeorum 6, 7)

  • templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum; (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. (Liber II Maccabaeorum 10, 20)

  • Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. (Liber II Maccabaeorum 10, 21)

  • Qui diligit pecuniam, pecunia non implebitur; et, qui amat divitias, fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. (Liber Ecclesiastes 5, 9)

  • Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia. (Liber Ecclesiastes 10, 19)

  • Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia. (Liber Sapientiae 14, 15)

  • Noli commutare amicum cum pecunia neque fratrem carissimum cum auro Ophir. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)

  • Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis. (Liber Ecclesiasticus 29, 8)

  • Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. (Liber Ecclesiasticus 31, 8)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina