Znaleziono 42 Wyniki dla: similitudinem

  • Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”. (Liber Genesis 1, 26)

  • Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)

  • Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. (Liber Genesis 5, 3)

  • Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi. (Liber Genesis 27, 23)

  • Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram. (Liber Exodus 16, 14)

  • Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. (Liber Exodus 20, 4)

  • Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud. (Liber Exodus 25, 9)

  • Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; (Liber Deuteronomii 4, 15)

  • ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel feminae, (Liber Deuteronomii 4, 16)

  • similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium (Liber Deuteronomii 4, 17)

  • Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit; (Liber Deuteronomii 4, 23)

  • Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad iracundiam provocetis, (Liber Deuteronomii 4, 25)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina