Znaleziono 211 Wyniki dla: sumus

  • Ecce nos ipsi hodie servi sumus; et in terra, quam dedisti patribus nostris, ut comederent fructum eius et bona eius, nos ipsi servi sumus. (Liber Nehemiae 9, 36)

  • Et fruges eius multiplicantur regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris dominantur et iumentis nostris secundum voluntatem suam, et in tribulatione magna sumus”. (Liber Nehemiae 9, 37)

  • Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terrae. (Liber Thobis 4, 12)

  • Et interrogavit illos Edna et dixit eis: “Unde estis, fratres?”. Et dixerunt illi: “Ex filiis Nephthali nos sumus captivis in Nineve”. (Liber Thobis 7, 3)

  • Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili!”. (Liber Thobis 8, 21)

  • Quoniam in eo quod capti sumus, sic et capietur omnis Iudaea, et praedabuntur sancta nostra, et exquiret Deus coinquinationem eorum ex sanguine nostro (Liber Iudith 8, 21)

  • Sed populus sitiit valde, et coegerunt nos sic facere, ut locuti sumus eis, et inducere super nos iuramentum, quod non praeteriemus. (Liber Iudith 8, 30)

  • Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem”. (Liber Esther 7, 4)

  • Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. (Liber Iob 8, 9)

  • Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? (Liber Iob 18, 3)

  • Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. (Liber Psalmorum 20, 9)

  • Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum. (Liber Psalmorum 44, 18)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina