Znaleziono 153 Wyniki dla: vasa æreas

  • Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. (Liber Genesis 49, 5)

  • Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum”. (Liber Exodus 3, 22)

  • Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea; (Liber Exodus 11, 2)

  • Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)

  • Si quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddet. (Liber Exodus 22, 6)

  • Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. (Liber Exodus 25, 29)

  • Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo. (Liber Exodus 25, 38)

  • Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. (Liber Exodus 27, 3)

  • Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies. (Liber Exodus 27, 19)

  • tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi (Liber Exodus 31, 7)

  • mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis (Liber Exodus 31, 8)

  • et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua (Liber Exodus 31, 9)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina