Znaleziono 274 Wyniki dla: CAPUT VII: Versus I

  • Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam. (Prophetia Zachariae 1, 21)

  • Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. (Prophetia Zachariae 3, 5)

  • Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus. (Prophetia Zachariae 4, 2)

  • neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)

  • Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 17)

  • Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)

  • At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)

  • Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 11)

  • Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 42)

  • accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)

  • et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)

  • Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 30)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina