Znaleziono 454 Wyniki dla: spiritualis homo
Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris. (Epistula ad Romanos 3, 4)
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Epistula ad Romanos 7, 24)
O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? (Epistula ad Romanos 9, 20)
Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. (Epistula ad Romanos 10, 5)
Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 15)
Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. (Epistula I ad Corinthios 11, 28)
Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)