Znaleziono 201 Wyniki dla: Sermo
et placuit sermo in conspectu eorum (Liber I Maccabaeorum 8, 21)
sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus (Liber II Maccabaeorum 15, 40)
responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem (Liber Proverbiorum 15, 1)
lætatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus (Liber Proverbiorum 15, 23)
abominatio Domini cogitationes malæ et purus sermo pulcherrimus (Liber Proverbiorum 15, 26)
omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se (Liber Proverbiorum 30, 5)
et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis (Liber Ecclesiastes 8, 4)
quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillæ ad commovendum cor nostrum (Liber Sapientiae 2, 2)
etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia (Liber Sapientiae 16, 12)
ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat (Liber Sapientiae 16, 26)
omnipotens sermo tuus de cælo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit (Liber Sapientiae 18, 15)
non præterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo (Liber Ecclesiasticus 42, 20)