1. ama itaque Dominum Deum tuum et observa præcepta ejus et cærimonias judicia atque mandata omni tempore

2. cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia ejus et robustam manum extentumque brachium

3. signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi et universæ terræ ejus

4. omnique exercitui Ægyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquæ Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem

5. vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum

6. et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis

7. oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quæ fecit

8. ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini

9. multoque in ea vivatis tempore quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem

10. terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Ægypti de qua existi ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur inriguæ

11. sed montuosa est et campestris de cælo expectans pluvias

12. quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus

13. si ergo obœdieritis mandatis meis quæ hodie præcipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra

14. dabo pluviam terræ vestræ temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum

15. fænum ex agris ad pascenda jumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini

16. cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos

17. iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis

18. ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate

19. docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris

20. scribes ea super postes et januas domus tuæ

21. ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam juravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu cælum inminet terræ

22. si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus adherentes ei

23. disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quæ majores et fortiores vobis sunt

24. omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri

25. nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis

26. en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem

27. benedictionem si obœdieritis mandatis Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis

28. maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis

29. cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal

30. qui sunt trans Jordanem post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul

31. vos enim transibitis Jordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam

32. videte ergo ut impleatis cærimonias atque judicia quæ ego hodie ponam in conspectu vestro





“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina